De decima de Menildon.

  • B Bib. nat. de Fr., ms. lat. 10996, cartulaire.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Notre-Dame de la Roche, éd. Auguste Moutié, Paris, 1862.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, Officialis curie Parisiensis, in Domino salutem. Notum facimus quod Petrus de Capella, miles, et Luciana, uxor ejus1, in nostra presencia constituti recognoverunt se vendidisse abbati et conventui ecclesie de Roscha totalem decimam de Menildoin2, sitam in parrochia de Caprosia, et totalem decimam quam habebat ibidem Guillermus, frater suus, de consensu ipsius Guillermi expresso, et quicquid juris habebant in eadem, tam in forragine quam in tractu, pro quatuor viginti et decem libris Parisiensibus, de quibus recognoverunt coram nobis sibi fuisse satisfactum : promittentes fide media quod contra venditionem istam per se vel per alium non venient in futurum, et quod dictam decimam prefatis abbati et conventui garantizabunt contra omnes. Predicta autem Luciana quitavit quicquid in dicta decima habebat, vel habere poterat, ratione dotalicii vel alio modo, spontanea, non coacta, fide data. Conventum etiam fuit quod dicta decima dabitur ad admodiationem usque ad tres annos proximo venturos, et si ipsa decima non valeret in dictis tribus annis continuis sex modios bladi quolibet anno, duos modios idem miles et uxor ejus de precio dicte venditionis redderent dictis abbati et conventui secundum estimationem defectus dictorum duorum modiorum. Guillermus autem, frater prefati Petri, dictam venditionem voluit, laudavit et concessit coram nobis, fide data. Preterea Symon de Mauveriis3, miles, primus dominus feodi et de quo dicta decima movere dicitur, dictam venditionem voluit et concessit coram nobis, fide data ; volens nihilominus et concedens ut dicti abbas et conventus dictam decimam in perpetuum teneant et possideant in manu mortua, sine aliqua coactione vendendi aut alienandi, vel extra manum suam ponendi. Similiter hoc idem voluit dominus Guido de Caprosia, miles4, secundus dominus dicti feodi, prout in litteris ipsius vidimus contineri. Et de pecunia reddenda, si esset aliquis defectus in decima ; item de garancia ferenda et de omnibus supradictis tenendis supradictus Symon de Mauveriis Philippus Chaumunt5, Reginaldus Escorche Botun, milites, predictus Guillermus, frater dicti Petri, et Johannes de Soisei6, se plegios constituerunt coram nobis, ad usus et consuetudines Francie, et quilibet in solidum et per fidem. Insuper Helyssendis, uxor dicti Guidonis de Caprosia militis, et Mathildis, uxor dicti Symonis de Mauveriis, fide media, quitaverunt quicquid juris habebant in decima supradicta, prout in litteris (sic)7, presbiteri de Caprosia ad nos directas (sic) et a nobis specialiter destinati vidimus contineri. Actum .