Concessio de tribus arpentis vinee et unius hostisie apud Champlant1.
- B Bib. nat. de Fr., ms. lat. 10996, cartulaire.
- a Cartulaire de l'abbaye de Notre-Dame de la Roche, éd. Auguste Moutié, Paris, 1862.
Ego Matheus de Marliaco, miles, notum
facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego vidi litteras domini
Simonis de Chateron2, militis, super venditione trium arpentorum vinee et unius
hostisie apud Champlant in feodo meo sitorum ; quam
venditionem dictus miles fecit ecclesie Beate Marie de
Roscha pro sexaginta libris
Parisiensibus.
Hanc autem venditionem laudo tanquam feodi dominus et me
garantizaturum promitto.
Quod ut sit ratum et firmum, sigillum meum presentibus litteris duxi
apponendum.