a Cartulaire de l'abbaye de Notre-Dame de la Roche, éd.
Auguste Moutié, Paris, 1862.
D'après a.
Omnibus presentes litteras inspecturis, Officialis curie
Parisiensis, salutem in
Domino.
Notum facimus quod in nostra presencia constituti,Petrus de Claagniaco, miles,
Bouchardus, Johannes,
Giletus, fratres ; Solitia, soror eorum, liberi dicti
Petri, et Nicholaus de Mortuo
Mari2, maritus dicte
S., recognoverunt se vendidisse
abbati et conventui de Roscha, ordinis Sancti Victoris, in perpetuum in manu mortua, pro
sexaginta libris Parisiensibus jam solutis eisdem
venditoribus in pecunia numerata, prout confessi sunt coram nobis, quamdam peciam
vinee quam dicebant se habere apud Yssiacum, que vinea
vocatur vinea de Girardo3, quitam et liberam ab omni onere censuali, consuetudine vel
coustuma, preterquam de sex denariis capitalis census annuatim ad festum
sancti Remigii domino Johanni Le Veautre4, militi, et ejus heredibus apud
Giriacum persolvendis : nichil juris, juridictionis seu
dominii in eadem vinea, seu pressura vel pressoragio ejusdem sibi seu eorum
heredibus in posterum retinentes : promittentes fide media quod contra venditionem
predictam per se vel per alios non venient in futurum ratione dotalicii, jure
hereditario vel alio quoquomodo, et quod eamdem venditionem eisdem abbati et
conventui in manu mortua garantizabunt perpetuo ad usus et consuetudines
Francie contra omnes.
Dominus vero Johannes Le Veautre, de cujus feodo dicta vinea
primo loco movere dicitur, et dominus Petrus de
Monsterolio5 miles,
secundus dominus feodi, ut dicebat, dictam venditionem voluerunt, laudaverunt
pariter et concesserunt et de non veniendo contra fidem in manu nostra
corporaliter prestiterunt, et insuper, se garantizatores coram nobis se
constituerunt, videlicet, dominus Johannes contra omnes illos
qui ratione primi domini, et dominus Petrus
contra omnes illos qui ratione secundi in dicta vinea aliquod in posterum
reclamarent.
Volentes et concedentes ut dicti abbas et conventus eamdem vineam in manu mortua,
sine coactione reddendi (sic), alienandi aut extra dominium suum
ponendi, teneant et possideant in futurum.
Preterea, dicti Petrus et Johannes Le
Veautre, Johannes de Villa d'Avray6, Robertus de Claagniaco et
Johannes de Pissecot, milites, de recta garancia ferenda ad
usus et consuetudines Francie se contulerunt plegios coram
nobis, fide prestita corporali.
Promiserunt insuper tam predicti venditores quam prefati plegii quod si
contigeret dictam venditionem retrahi per aliquem, vel evinci, vel ipsos abbatem
et conventum vel aliquem de ipsis molestari occasione venditionis predicte, et
propter hoc ipsi abbas, conventus vel aliquis de ipsis dampna incurrerent aliqua,
vel expensas facerent in judicio vel extra judicium, quod dicta dampna, de perdita
et expensas eisdem integre resarcirent et de dictis dampnis, deperditis et
expensis juramento abbatis ejusdem ecclesie crederent absque alia probatione.
Conventum etiam fuit quod si jus dictaret dictos venditores debere adducere coram
nobis ad venditionem predictam laudandam et concedendam tertium dominum, quod eum
adducerent et tantum fecerent quod idem tercius dominus eamdem venditionem
laudaret et concederet fide data.
Insuper, Beatrix, uxor domini
Petri de Monsterolio, et Ysabellis, uxor Johannis
Atricart, militis, coram dilectis nostris de
Byevra et de Monsterolio
presbiteris, ad hoc a nobis specialiter destinatis ; dictam venditionem voluerunt,
laudaverunt et concesserunt, et de non veniendo contra fidem in manu eorum
corporaliter prestiterunt, et sub fide prestita promiserunt quod in predictis
rebus venditis jure aliquo nichil in posterum reclamabunt.
Actum anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo nono,
mense....