De decima de Vere Magno.
- B Bib. nat. de Fr., ms. lat. 10996, cartulaire.
- a Cartulaire de l'abbaye de Notre-Dame de la Roche, éd. Auguste Moutié, Paris, 1862.
Universis presentes litteras inspecturis, Officialis
P., ecclesie
Parisiensis archidiaconi, salutem
in Domino.
Notum facimus quod in nostra presencia Odo de Vere
Magno, miles, et Margareta, ejus uxor, asseruerunt quod ipsi
habebant et percipiebant decimam in centum et sexaginta arpentis terre arabilis et
plus, sitis in parrochia de Vere Magno, moventem de
hereditate Mathildis, quondam matris ipsius
militis defuncte, ut dicebant ; quam totalem decimam sitam in parrochia
predicta, ut dictum est, recognoverunt se vendidisse et in perpetuum quitavisse
abbati et conventui de Roscha,
Parisiensis dyocesis, pro sexies viginti et sexdecim
libris Parisiensibus eisdem venditoribus jam solutis,
traditis et numeratis, sicut confessi sunt coram nobis, tenendam in manu mortua ab
eisdem abbati et conventu et in posterum possidendam ; renunciantes quantum hoc
exceptioni non numerate pecunie, non tradite, non solute et non recepte.
Promiserunt insuper prefati venditores, fide in manu nostra prestita corporali,
quod contra venditionem et quitationem predictas per se vel alium non venient in
futurum, et quod predictam decimam prefatis abbati et conventui in manu mortua
garentizabunt et liberabunt ad usus et consuetudines
Francie contra omnes, sine coactione vendendi,
distrahendi, seu extra manum suam ponendi, quitam, liberam et immunem ab omni
onere et prestatione qualibet, consuetudine et coustuma.
Prefata vero Margareta coram nobis quitavit specialiter et
expresse, spontanea, non coacta, quicquid juris habebat vel habere poterat ratione
dotalicii vel alio quoquo modo sub prestite fidei datione.
Johannes vero de Cheteinvilla, armiger, primus dominus feodi
dicte decime ; dominus Johannes de Cheteinvilla1 miles, secundus dominus dicti feodi predicte decime, et dominus Johannes de
Guillervilla2, miles,
tercius et ultimus dominus feodi dicte decime, ut dicebant, coram nobis
constituti, venditionem predictam voluerunt, laudaverunt et concesserunt ;
promittentes fide data se contra hanc non venturos, immo se garentizaturos in manu
mortua venditionem predictam abbati et conventui predictis contra omnes.