a Cartulaire de l'abbaye de Notre-Dame de la Roche, éd.
Auguste Moutié, Paris, 1862.
D'après a.
Hugo, Dei gratia
beati Dyonisii abbas, et ejusdem ecclesie conventus
omnibus ad quos littere iste pervenerint salutem.
Universitati vestre notum facimus quod nos partem nostram foreste desuper
Ivete et partem nostram de nemore quod dicitur Grenne Reginaldo de Cornilon, preposito
Parisiensi ; et domino
Miloni et domino Guidoni de Leviis
pro octies C. libris vendidimus ; ita quod ab instanti festo
Sancti Johannis Baptiste usque ad septem annos terminum habent de
nemoribus scindendis, vendendis et deliberandis ex toto; ita etiam
quod eo ordine quo nemora vendent, nos subsequenter ad ipsa custodienda custodes
nostros, ut iterum crescant, instituemus, vel, si nobis placuerit,
extirpabimus.
Solutio vero denariorum sic fiet a predicto festo Sancti Johannis in
annum : in crastino scilicet festi sexies viginti ettresdecim libras et sex
solidos et octo denarios nobis persolvent ; sequentibus vero annis usque ad sex
annos totidem et eodem termino reddere nobis tenebuntur.
Hujus vero pecunie de tribus solvendis partibus, quod ad terminos predictos sive
occasione reddentur, debitores et plegii sunt, fide interposita, dominus
Philippus de Leviis, et Milo et
Guido, filii sui.
De quarta vero parte debitor et plegius est, fide interposita, prefatus Reginaldus, prepositus.
De defectu vero trium partium Philippi et filiorum suorum
plegii sunt, fide interposita, Ferricus de Palesiaco,
Ferricus de Ateinvilla et Balduinus de
Parisia.
Nos autem de venditione ista justam ipsis garanciam, sicut devenditione nemoris,
portare concessimus.
Quod ut ratum permaneat et immutabile,nos cartam hanc inde fieri et sigillis
nostris roborari precepimus.
Actum anno Domini millesimo ducentesimo primo mense marcio.