Compositio inter nos et milites deStratis.
- A Arch. nat., LL 1137.
- B Cartulaire de Saint-Denis, p. 796.
- a Cartulaire de l'abbaye de Notre-Dame de la Roche, éd. Auguste Moutié, Paris, 1862.
Ego Symon Lisiardus, ballivus nobilis viri Philippi, regis
Francorum filii, comitis
Clarimontis.
Notum facio omnibus presentes litteras inspecturis, quod cum venerabilis
religiosusque P......, abbas
Beati Dyonisii in Francia, coram domino
Symone de Leviis et me, qui ad hoc de mandato dicti comitis
fuimus specialiter destinati, Petrum de Cauli et
Arnulfum veterem de Stratis,
milites, super quibusdam dampnis et multis aliis querelis traxisset incausam.
Tandem, de prudentum virorum consilio, in dominum Reinaudum de
Tricoc et Renaudum de Stratis, milites, de
omnibus querelis hucusque habitis inter ipsos, salvis omnibus erramentis,
compromiserunt : ita videlicet quod quicquid juditio, vel pace, per arbitrium suum
proferrent partes tenentur inviolabiliter observare.
De isto autem arbitrio firmiter observando dederunt predicti milites
fidejussores, videlicet dictus P. de Cauli,
Ausondum de Thivereriis, Renaudum et
Johannem de Stratis, milites ;
Arnulfus vero Renaudum et
Johannem de Stratis, milites, et dominum Odonem
de Chauferi ; hoc modo videlicet quod si predictus
Petrus et Arnulfus, milites, arbitrium
a predictis arbitris prelatum observare integraliter nonvellent, dicti
fidejussores tamdiu apud Pontem Sancte Maxencie, sive
Silvanectis, ubi melius abbas vellet, prisionem tenerent
donec dicti milites et arbitrium observarent et dampna et dependita redderent
dicto abbati et ecclesie sue, que per ipsos essent assequti.
Et ego, de voluntate predicti Symonis de Leviis et partium
assensu, presentibus litteris in testimonium sigillum meum apposui.
Actum apud Medium Vellare