De quibusdam concessionibus apud Essarta etRuctoriam Philippo et Alexandro de Levies ab abbate S. Magloriifactis.
- B Bibl. nat. de France, cartulaire de Saint-Magloire, ms. 5413, p. 308.
- a Cartulaire de l'abbaye de Notre-Dame de la Roche, éd. Auguste Moutié, Paris, 1862.
In nomine sancte et individue Trinitatis, amen.
Ego Gerbertus,Beati
Maglorii monasterii abbas humilis...
Noverint omnes, tam futuri quam presentes, quod communi assensu capituli nostri,
dedimus ac beneficio concedimus domino Philippo de Levis et
Alexandro, filio suo, omnia illa que
habebamus in decimis duarum carrucarum terre quas dominus rex
Francie dedit prescripto Philippo in
exertis Aquiline silve in perpetuum possidenda.
Tali vero conditione hoc eis concessimus quod nobis servitium et hommagium, pro
hujusmodi concessione debent, essent reddituri.
Hoc autem donum ad usus et consuetudines Parisienses libere et sine calumpnia
confirmamus.
Si vero super hoc aliqua justicia suboriretur, in curia nostra
Parisiensi ante presentiam nostram sectandam dignum
duximus.
Cum his siquidem concedimus eis decimam quam habebamus in terragio de
la Ritoire, sicut illam tenuimus dum domumde
la Ritoire monachi de Nealpha
veteri in sua manu tenebant.
Ut hoc autem ratum perseveret et inconcussum, sigillo nostro fecimus
communiri.
Hoc autem actum fuit