De venditione unius arpenti vinee apud Marolium a Galterio de Levies, presbitero, facta.

  • B Copie du xviiie siècle. Arch. de l'Essone, abbaye de Joyenval
  • a Cartulaire de l'abbaye de Notre-Dame de la Roche, éd. Auguste Moutié, Paris, 1862.
D'après a.

Omnibus presentes litteras inspecturis ego Galterius de Levies, presbiter, in Domino salutem. Notum facio quod unum arpentum vinee quem habebam, situm apud Marolium, vendidi abbati Gaudis-Vallis, ordinis Premonstratensis, tenendum in perpetuum et pacifice, pro XX et IV libris et II solidis Parisiensibus, de quibus teneo me propagate ; promittens in verbo sacerdotis quod contra venditionem istam per me, vel peralium, non veniam in futurum. In cujus rei testimonium, presentes litteras sigilli mei munimine tradidi roboratas. Actum .