De controversia sopita inter Guidonem de Levies et conventum
Bolbonæ.
a D. Vaissette, Preuves de l'histoire du Languedoc,
tome III, p. 249.
b Cartulaire de l'abbaye de Notre-Dame de la Roche, éd.
Auguste Moutié, Paris, 1862.
D'après b.
Anno ab I. C., MCCXV regnante
Philippo rege, mense augusti, feria V.
Sciendum est quod controversia fuit inter G. de
Levies, marescallum, ex una parte, et conventum domus
Bolbonæ ex alia parte.
Item, ego Guillelmus(sic) de
Levies, marescallus D. comitis
Montisfortis,dono et concedo in perpetuum Domino
Deo et B.
Mariae, et omnibus Sanctis ejus,et tibi
Raymundo Segerio, abbati domus
Bolbonæ, et omni conventui domus
Bolbonæ..., etc., tres modios de blati in unoquoque anno
in messibus : scilicet duos modios de araone, et unum modium frumenti ad mensuram
Mirapiscis : quem blatum laudo et concedo ut habeatis de
villa de Maderiis in uno quoque anno inmessibus omni
tempore.
Et conventus domus Bolbonæ accepit me pro fratre in
omnibus bonis domus Bolbonæ ; et propter hanc elemosinam
jam dictam quam vobis dono, sicut dictum est desuper, prædictus conventus domus
Bolbonæ mihi diffinit omnes clamores, et
quærimonias et petitiones quas mihi et de me faciebant ullo modo.