Carta Guidonis de Leviis, militis, de nemoribus,pratis et terris.

  • A Arch. nat., LL 1157.
  • B Cartulaire de Saint-Denis, p. 563.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Notre-Dame de la Roche, éd. Auguste Moutié, Paris, 1862.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, Guido de Leviis, marescallus Albigensis, salutem. Noveritis quod cum esset contentio inter noset dominam matrem nostram, ex una parte ; et ecclesiam Beati Dyonisii, exaltera ; super terris, pratis, haiis, que bone memorie Guido de Leviis, quondam marescallus Albigensis, pater noster, tenebat ab eadem ecclesia. Que prata, terre, haye, sita sunt apud Levies Balduini Cocherel, et apud locum qui dicitur le Cormier, juxta molendinumGirouard, et etiam apud les Bendes (sic)1, et debent ibi esse circa quinquaginta duo arpenta, vel amplius sive minus, tam in pratis quam interris et haiis, ad mensuram loci illius. Tandem predicta domina mater nostra, de consilio amicorum suorum et aliorum bonorum virorum, composuit et pacem fecit cum ecclesia Beati Dyonisii in hunc modum : quod de predictis terris, pratis, haiis, singulis annis reddamus monacho Beati Dyonisii, preposito Belli-Rami, vel ejus mandato apud Bellum-Ramum, XIII solidos Parisiensium capitalis census , et corveiam unius carruce singulis annis, tribus diebus in anno :  ; salva omni justicia ecclesie Beati Dyonisii in omnibus, et salvis venditis in terris pretio et omnibus aliis, si vendi contigeret ; ita quod quicunque dictas terras, prata et hayas possidebit, et etiam Renaudus li Bèques vel ejus successores, nichil omnino innemoribus Beati Dyonisii poterunt de cetero reclamare. Dictus vero Renaudus, ratione domus sue, pratorum, terrarum suarum, quas modo possidet, in pastu domini abbatis aliquid de cetero mittere non tenebitur. Nos vero, ibi non possumus facere masuras, neque fortericiam, nisi de voluntate dicte ecclesie. Hanc autem compositionem a domina matre nostra factam, volumus, laudamus et concedimus. Quod ut ratum et inconcussum permaneat, presentes litteras sigilli nostri munimine fecimus roborari. Actum .