Littera Ludovici IX de transita regis Aragonum.

  • A Arch. du domaine de Montpellier, sénéchaussée de Carcassonne.
  • a D. Vaissette, Hist. génér. de Languedoc, t. III, p. 519.
  • b Cartulaire de l'abbaye de Notre-Dame de la Roche, éd. Auguste Moutié, Paris, 1862.
D'après b.

Ludovicus, Dei gratia Francorum rex, senescallo Carcassonnæ.... Ex tenore litterarum vestrarum intelleximus quod rex Aragonum cum magno exercitu per terram nostram transitum facere, et apud Montem-Pessulanum venire proponit, nihil vobis inde ex parte ipsius intimato. Hinc est, quod vobis mandamus, quatenus ipsum cum tanta forcia per terram nostram non permittatis transire, nisi prius vobis securitatem prestiterit quod per ipsum, vel suos, terræ nostræ seu hominibus nostris dampnum seu molestiam non inferatur ; et super sufficientia securitatis, cum marescallo de Mirepoix, Petro de Vicinis et aliis fidelibus nostris, necnon cum prelatis cum quibus videritis esse bonum consilium, et de consilio eorum faciatis. Datum Parisius . 1