Privilegium Philippi I regis pro abbatiola Sancti Christofori in Halata. Ex schedis dom. de Nulli, canonici Bellovacensis1.
Philippe I confirme les donations faites par Waleran à l'abbaye de St-Christophe, et y ajoute lui-même quelques donations et privilèges.
- B Collationné aux Archives de l'Oise sur le Vidimus de l'an 1326.
- C Bibl. mun. de Senlis, coll. Afforty, tome I, p. 155.
- D Diocèse d'Auxerre, ordre de Cluny: chroniques de N.-D. de la Charité-sur-Loire, mss. p. 730.
- a Cartulaire du prieuré de Saint-Christophe-en-Halatte, éd. Amédée Vattier, Senlis, 1876.
In nomine sancte et individue Trinitatis, ego Philippus
gratia Dei
Francorum rex.
Cum status sacre religionis maxime fulciatur multimodis bonorum studiis, magis
tamen augmentari creditur sacrorum constructione locorum, ubi semper Deum exorent
vota fidelium : unde remunerationis premium apud Deum habet repositum quisquis
sacra loca vel edificaverit, vel terrenis opibus ditaverit.
Innotescat igitur solertie omnium tam presentium quam futurorum, quod quidam
miles noster nomine Walerannus, nostram adiit presentiam una
cum fratribus, scilicet Waltero
archidiacono et Hugone, necnon
Balduino atque Rainaldo, petens ut
abbatiolam quam constructam in memoriam Sancti
Christofori martyris tenebat de beneficio
S.
Petri
Belvacensis Ecclesie, annuente ejusdem Ecclesie
Gausberto antistite, cum consensu clericorum suorum et
militum, nostra manu firmam faceremus, ita ut nemo deinceps fratres ibidem Deo
regulariter servientes, vel locum ipsum inquietare audeat, vel consuetudinem
aliquam exigere, sed perpetualiter absque aliqua inquietudine vel contradictione
sub nomine immunitatis permaneat.
Dedit autem supradictus miles ipsi ecclesie de rebus sue proprietatis, ipsam
scilicet villam nomine Hermene,3, ubi ea ecclesia sita est, et omnes consuetudines que sibi in
eadem villa debebantur, et hospites, et servos et ancillas, et clausos vinearum,
et terras arabiles, et prata ; silvam quoque eidem ville adjacentem, et milites de
eadem villa beneficia tenentes ; villam similiter nuncupatam
Florinas, cum omnibus ad eam pertinentibus ; in villa
quoque Pomponensi partem altaris sancti
Petri ecclesie que dicitur Cella4, cum sua decima et cum censu viginti
solidorum, et servos et ancillas sui juris, clausos quoque vinearum, et terram
arabilem, et prata et adjacentem silvam ; juxta suburbium
Clarimontis, in villa que dicitur
Rostolum5, unum clausum
vinearum.
Item in pago Belvacensi in villa que vocatur
Reus6, tres
arpennos vinearum et dimidium ; in villa que vocatur
Pontis, ancillam quamdam nomine
Richildem, cum infantibus suis.
In civitate vero Silvanectensi, unum clausum vinearum et
unum furnum ; in villa etiam Aminiacensi7, unum hospitem et terram arabilem.
In territorio Meldensi villam que vocatur
Sineverie8, omne hoc
quod Walterus pater suus ibi in proprio jure tenuerat.
Dono etiam ego ipse cum matre mea, censum vinearum, et de denariis et de vino
quas habebat predicta ecclesia in villa que vocatur Reus,
ob remedium anime patris nostri Henrici regis.
Item in territorio Silvanectensi predictus
Gualerannus dedit eidem abbatie duas partes de decima
ejusdem ecclesie sancti Christofori, quam sub manu firma
tenebat de canonicis sancte Marie Silvanect.
Ecclesie, annuente Feodando9 episcopo cum clericis ad quos ipsa decima
pertinebat.
Ut igitur hec omnia inconvulsa et imperpetuum rata permaneant, petentibus
supradictis fratribus, Gualeranno scilicet et aliis
fratribus, manu nostra subterfirmavimus et principimus10 nostris firmandam tradidimus.
Si quis vero, quod absit, hoc preceptum violare presumpserit, centum libras auri
coactus regio fisco reddat.
Actum Compendio