Rente à Villemétrie.

Etienne, prieur de la Charité approuve l'arrangement intervenu entre le prieur et les héritiers d'Ebrard, maire de Villemétrie, au sujet de l'amodiation des terres de Villemétrie.

  • A Collationné sur l'original aux archives de l'Oise.
  • a Cartulaire du prieuré de Saint-Christophe-en-Halatte, éd. Amédée Vattier, Senlis, 1876.
D'après a.

Ego frater Stephanus, humilis prior, totusque conventus beate Marie Caritatensis, notum facimus presentibus pariter et futuris quod cum contencio verteretur inter venerabilem fratrem nostrum Nicolaum, priorem Sti Christofori de Halapes et monacos ejusdem loci, ex una parte, et Fochaudum de Balegni, Hememardem ejus uxorem et heredes Ebrardi, majoris de Villemeintrie ex alia, super modiacione terrarum quas Ecclesia Sti Christofori habet in dicta villa, et recipere consueverat annuatim octo modios bladi, ad mensuram Silvanectensem tandem, mediantibus bonis viris, pax amicalis inter partes predictas in hunc modum est formata. Sciendum est ergo quod omnes terre que sunt inter viam que tendit ab urbe Silvanectensi ad Barberium et viam que tendit ab urbe Silvanectensi ad Montes2, reddent annuatim de censu, unumquodque arpentum unam minam et dimidium bladi ad mensuram Silvanectensem, medietatem ibernagii3 et medietatem avene. Alie vero terre que sunt inter chiminum de Montibus et aquam de Villemeintrie, reddent similiter pro unoquoque arpento unam minam, medietatem ibernagii et aliam avene. Terre vero que sunt inter chiminum quod tendit ab urbe Silvanectensi apud Carolilocum et Villemeintrie reddent similiter pro unoquoque arpento dimidiam minam, medietatem ibernagii, et aliam avene. Terre siquidem que sunt inter chiminum Caroliloci et villam que appellatur Tiert reddent pro duobus arpennis dimidiam minam bladi modo prenominato et hospites Sti Christofori qui sunt apud Villemeintrie debent fenum colligere suo tempore competenti. Predictam vero censam, duo ex heredibus predictorum Hememardis videlicet, et filiorum Ebrardi quos ipsi maluerint colligent et recipient in perpetuum, et exinde reddent annuatim undecim modios bladi ad mensuram Silvanectensem, Priori et Ecclesie Sti Christofori, medietatem ibernagii et aliam avene conductas apud Sanctum Christoforum et cum predictum bladum apud Stum Christoforum persolvetur, Prior et monachi Sti Christofori tenentur servientibus qui bladum adducent rationabiles expensas administrare. Si vero vendi contigerit aliquam partem de predictis terris, illa terre quantitas que debet de annuo censu unam minam bladi reddet de venditione duodecim denarios parisienses et illa que debet dimidiam minam reddet de venditione sex denarios. Illa vero que debet quartam partem mine reddet solummodo de venditione tres denarios et ita habebitur de omnibus terris censive nominate, considerata quantitate venditionis et emptionis. Venditiones vero per majorem quem dicti Fochandus, Hememardis ejus uxor et filii Ebrardi majoris et eorum heredes instituent apud Villemeintrie vel infra quam voluerint de parrochiis silvanectensibus et per ipsorum majorem emtor investietur. Si autem predicta modiacio Ecclesie Sti Christofori infra predictum terminum non fuerit persoluta, Prior et monachi ad omnes terras que sunt de censiva nominata se tandiu poterunt assignare, nec aliquam partem predictarum terrarum aliquis poterit excelere nisi per seipsos, donec predicta modiacio cum emenda septem solidorum et dimidium parisiensium integraliter fuerit persoluta. Et si aliquis deficeret in solutione censive nominate, dicti Fochandus, Hememardis ejus uxor et filii Ebrardi majoris de Villemeintrie vel eorum heredes post ipsorum obitum partem censive que deficeret in solucione in manu sua detineret et prior et monachi memorati eisdem tenebuntur garantire. Nos autem predictam compositionem gratam habentes et ratam volentes, videlicet futuris tempor bus perpetuam obtineat firmitatem presens scriptum fieri fecimus et sigilli conventus nostri munimine roborari.

Actum .