Dixme à St-Christophe, concédée par le doyen et le Chapitre de Senlis.
Le doyen et le chapitre de Senlis cèdent au prieuré leur dîmage de St-Christophe, moyennant une redevance de 4 muids et demi de blé et avoine.
- a Cartulaire du prieuré de Saint-Christophe-en-Halatte, éd. Amédée Vattier, Senlis, 1876.
Omnibus presentes litteras inspecturis Decanus et capitulum silvanect salutem in Domino.
Noveritis quod nos decimationem nostram quam habemus in territorio Sti Christofori de Halatis, Belvacensis diecesis, concessimus Ecclesie StiChristofori perpetuo possidendam sub annua pensione quatuor modiorum et dimidium tam bladi quam avene. Quam quidem pensionem Prior qui pro tempore fuerit in domo StiChristofori vel etiam dicta domus StiChristofori si non fuerit ibi prior, nobis, singulis annis, solvere tenebuntur ad mensuram capituli Silvanectensis, ita quod due partes erunt bladi et tertia pars avene. De istis vero quatuor modiis et dimidio solventur duo modii presbytero parochiali Sti Christofori due partes bladi et tertia pars avene. Solvetur autem dicta annona tam nobis quam presbytero dicto non deteriorata sed talis qualis colligetur in decimatione predicta. Si tamen, quod absit, aliquo anno vel guerra communi vel tempestate communi dictus prior vel domus Sti Christofori dampnificarentur evidenter, nos in hoc sequemur approbatam consuetudinem regionis, super dicta vero decimatione dicto priori aut ecclesie StiChristofori, legitimam garanciam portare tenemur. Super hiis autem observandis litteras nostras dicte Ecclesie concessimus sigilli nostri robore communitas.
Actum anno Domini 1242, mense januario.