Cens à Brenouille.

Pierre le Coq laisse à St-Christophe 5 sous 2 deniers par. de cens qu'il touchait a Brenouile, et que tenait de lui Jean le Gruyer du Plessis.

  • a Cartulaire du prieuré de Saint-Christophe-en-Halatte, éd. Amédée Vattier, Senlis, 1876.
D'après a.

Ego Petrus dictus Coquus miles notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego eleemosynam quinque solidorum et duorum denariorum paris. censualium portantium rentas sitorum apud Brenulium quos Johannes Gruarius de Plesseyo tenebat de me apud Brenulium2 quam idem Johannes fecit pro remedio anime sue Ecclesie et monachis de Sto Christoforo volui, laudavi et bona fide concessi quod dicta Ecclesia et monachi dictos quinque solidos et duos denarios in perpetuum teneant pacifice et quiete et quidquid juris habebam in dictos quinque solidos et duos denarios par. dictis monachis et Ecclesie libere quitavi, tali tamen adjecta conditione quod si aliquis esset qui de jure me posset compellere ad redimendos dictos quinque solidos et duos denarios par. in manu laicali, dicta Ecclesia et monachi in tali statu in quo erant tempore dicte eleemosyne primo facte remanerent, et ego jam dictus Petrus vel heredes mei teneremur dictis Ecclesie et monachis, sine contradictione aliqua, reddere quinque minas bladi quas a prefata Ecclesia et monachis, nomine accommodati, recepi ; et ad predictas quinque minas bladi dicte Ecclesie et monachis reddendas, si dictos quinque solidos et duos denarios paris. non possim eisdem garantizare me et heredes meos obligavi, promittens bona fide quod contra dictam eleemosynam, per me vel per alium non veniam in futurum. Quod ut ratum sit et stabile, presentes litteras, inde scriptas, sigilli mei munimine roboravi.

Actum .