Maison à Senlis, rue de Paris, ditte le Chapeau Rouge.
Etienne Bibereirenonce en faveur du prieuré a ses droits sur la maison du Chapeau-Rouge donnée à St-Christophe par Gui, son frère, avant son entrée en religion.
- a Cartulaire du prieuré de Saint-Christophe-en-Halatte, éd. Amédée Vattier, Senlis, 1876.
Omnibus presentes litteras inspecturis officialis Silvanectensis salutem in Domino.
Notum facimus quod in nostra presentia constitutus Stephanus dictus Biberei (?) recognovit se quitasse et in perpetuum quitavit viris religiosis Priori et monachis Sti Christofori in Halata Belvacensis diecesis, Cluniacensis ordinis, quidquid juris habebat seu habere poterat quocumque modo, in domo que fuit comiti (?) sita in vico Parisie inter domum Hituri (?) Frou et domum Jacqueline, quam domum, Guido frater dicti Stephani et confrater dictorum Prioris et monachorum antequam intraret religionem, Sti Christofori Ecclesie donaverat in perpetuum pacifice et quiete possidendam ; quam vero dictam domum dictus Stephanus a prefatis Priore et monachis Sti Christofori ad sexaginta solidos par. de supercensu annuatim eisdem reddendum retinebat. Quibus omnibus dictus Stephanus coram nobis penitus et..... spontaneus renuntiavit volens et concedens dictus Stephanus quod predicti Prior et monachi de dicta domo locanda aut vendenda seu quocumque alio modo de cetero suam faciant voluntatem, promittens etiam fide in manu nostra prestita corporali quod in dicta domo vel per se vel per alium ratione alicujus juris nihil de cetero reclamabit vel faciet reclamari et quod contra dictam quictationem non veniet in futurum et ad hec omnia observanda et firmiter tenenda eadem fide in manu nostra prestita, se et heredes suos obligavit. In cujus rei testimonium ad petitionem dicti Stephani sigillum curie Silvanectensis presentibus litteris duximus apponendum.
Datum