Maison à Senlis, rue de Paris, dite le Chapeau rouge.
Adam, évêque de Senlis, accorde à Raoul I, prieur de St-Christophe, la main-morte pour la maison du Chapeau-Rouge.
- a Cartulaire du prieuré de Saint-Christophe-en-Halatte, éd. Amédée Vattier, Senlis, 1876.
Adam divina miseratione Ecclesie Silv. minister humilis universis presentes litteras inspecturis salutem in Domino.
Veniens ad nos religiosus frater Radulfus prior StiChristofori in Halata ordinis Cluniacensis, nobis humiliter supplicavit ut quamdam domum quam ipse et monasterium suum ex dono et eleemosina fratris quondam Biberi habebat apud Silvanectum, sitam in vico Parisie, inter domum defuncti Hiterici Fro et domum Jacqueline, moventem de censiva nostra ad duodecim denarios annui census permitteremus eidem et successoribus suis in perpetuum tenere et possidere in manu mortua. Nos vero precibus ipsius inclinati, utilitate Ecclesie nostre in hoc pensata, concessimus eidem ut, salvo jure et justitia, prior StiChristofori qui pro tempore fuerit teneat et possideat dictam domum in manu mortua absque coactione vendendi vel extra manum suam ponendi, ita tamen quod dictus Prior et successores sui nobis et successoribus nostris singulis annis tres solidos parisienses annui census reddere teneantur pro domo predicta. In cujus rei testimonium presentibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum.
Datum