Non quod laudari cupiam, sine teste dolere

Vix possum, at veris utor ego lachrymis.

Ex animo certe doleo, nam lumine cassum

Janum3, præsidium dulce decusque meum.

Ille tuus, meus ille fuit, sic orbus uterque

Nostrum, immo patria est orba parente suo.

Ipse tui testis, nostri simul esse doloris

Conciperes, ut quamvis hoc ego teste queam.

Ecquid opus verbis ? Nam si vel amicus amico

Testis dolet, vere legitimeque dolet.

Strangulat inclusus dolor, aut nihil proficit, ergo

Serio qui doleat vix sine teste dolet

Secum una luget vel qui cum luget amico,

Et nihil occulti verus amicus habet.

Ut doleam, nolim laudari protinus, at tu

Ut me teste doles, hic mihi testis eris

Nec solus doluisse satis me ut soler inertem,

Nec nisi fallor ad huc te sine teste queo.

Tuus jure nexus et mancipio,

claudius minos.