Quia presentes vita et dies hominis breves sunt, et memoria mortalium labilis est, notum volumus... quod quidam miles, Joscelinus nomine, multociens rogando petebat ut monachus fieret. Sed quia, ut beatus jubet Benedictus, talibus non est levis concedendus ingressus, nam sepe videatur penitere, a Petro tunc priore S. Germani ejus peticio anno integro et ejus susceptio dilata et prolongata est. Ad ultimum vero idem miles coram rege Ludovico veniens, peticionem iteravit, et petente Rege et Bartholomeo, et archidiacono Theobaldo, multisque aliis, concessum est et a fratribus. Ipse vero pro anima sua Deo et B. Marie sanctoque Germano concedens donum, super altare S. Vincencii, astante archidiacono et multis aliis, posuit de ecclesia Sancti Stephani Maruellii ; eo die quoque juxta ecclesiam arream ad domum, et dimidium molendinum mundiminorum (?) viginti librarum parisiensium ; decimam quoque totius terre quam acceperat cum conjuge sua Levis, tam panis quam vini.

Actum est hoc . Filius vero ejus Villermus, super hoc in crastinum festivitatis ejusdem apud Pissiacum a monachis coram Rege requisitus, tandem concessit omnia. Ita autem Rege proloquente et G. concedente, quod nullo modo redimere poterit de denariis alterius vel pecuniis nisi de propriis. Concessit similiter hoc donum Galterius filius Grugerii, gener Joscelini, cum filia ipsius Aeles. Inter monachos autem et Willelmum et filiam, rex Ludovicus et Stephanus dapifer, fidejussores existunt. Testes vero Minardus1 ex parte Willelmi. Ex parte monachorum, Thieobaldus archidiaconus, Bartholomeus, Willelmus Rufinus, Hugo Brito, Abertus major et filius ejus. Actum est hoc