A cette occasion, Gasce de Poissy concède le don des menues dîmes d'Orgeval au Prieuré.
- B Arch. nat., T* 6716, fol. 80.
- a Le prieuré de Saint-Germain-en-Laye : origines et cartulaire, éd. Joseph Depoin, Versailles, 1895.
Noverint instantes et futuri quod Adam2 de Mareolo dedit Deo et S. Germano omnes minutas decimas quas habebat apud Ordevallem, scilicet decimam pecorum, agnorum, vitulorum, lane, straminum, canvri, lini. Hoc donum posuit super altare S. Germani. Testes ex sua parte fuerunt : Stephanus frater ejus, Hebericus de Marelo. Ex parte monachorum : Petrus prior, Albertus Pinguis, Raherius, Galterius, Albertus clericus, Godefredis cementarius de Villa poror. Hoc etiam do num misit ipse Adam in manu Radulphi decani apud Pissiacum ante ecclesiam S. Marie, de quo idem decanus, assensu episcopi, nos eadem hora revestivit. Hoc testantur Hugo sacerdos de Sto Leodegario, Marmadius (sic) sacerdos de Mareolo.
Concessit etiam hoc donum Gascho de Pissiaco, ipse et uxor ejus et filii ejus, in turre sua Hordevallis, illa scilicet die que Petrus prior primam missam cantavit in capella que est juxta eandem turrim. Hujus rei testes sunt Willelmus architenens, Gaufridus de Tresencourt, Radulphus sacerdos, Fulco famulus Petri.
Firmaverunt siquidem pactionem monachi et Adam de tractore decime Ordevallis, quod deincepts non habebit decimam garbarum sed decimam minarum et straminum in area1, et ideo reddiderunt uxori G(er)uigerii tria sextaria formenti, monachi tres minas et Adam totidem, que ipse acciperat ab ea pro tractu illius anni. Testes sunt Radulphus sacerdos, Hugo assatus.