In nomine Sancte et Individue Trinitatis. Ego Ludovicus Dei gratia Francorum rex. In regia administratione summa extitit providentia intendere paci ecclesiarum et illud precavere, ne aliqua negligencia sive alia occasione, illi qui Deo serviunt in ecclesiis, ex suscepta professione turbebentur, et avulsi a quiete mentis, de forensibus1 litigando, a servitio Dei retrahi er carpere cogantur.

Extat autem quoddam stagnum in valle Filiolicurtis subtus S. Germanum in Leia, quod abbatissa et sorores ecclesie Montis martirum dicebant suum esse, et contra monachi S. Germani de Leia clamabant idem stagnum et suum esse dicebant.

Nos vero hanc controversiam diffinire et utrique ecclesie jus suum illibatum ex zelo Dei cupientes conservare, in presenciam nostram evocavimus partes ad diem, et convenerunt ad diem abbatissa et moniales, et protulerunt instrumenta sua. Similiter abbas Columbensis, prior etiam S. Germani et monachi venerunt ad diem cum munimentis suis et cum vivis testibus, quorum asseveratione in jus proprietatis stagnum devocabant, et decursibus et allegationibus huic et inde, res deducta est quoad judicium, et judici dicendi posita est dies.

Porro ad diem judicii abbas Columbensis Rogerius et monachi in sua justicia confidentes venerunt, sed abbatissa et moniales non venerunt, neque contra mandaverunt.

Notum itaque volumus esse u. t. p. q. f. quod pro tali defectu monialium, monachis et ecclesie S. Germani in Leia data est jam dicti stagni vestitura, et adjudicata, quam eidem ecclesie pro immobili firmitate in postmodum scripture testimonio et sigilli nostri auctoritate confirmavimus sub inscripto nostri nominis karactere.

Actum publice Parisius , astantibus...

S. Comitis Theobaldi, dapiferi nostri.

S. Guidonis buticularii.

S. Mathei camerarii.

Constabulario nullo.