Bail à métayage d'un vignoble, près Saint-Germain.
- B Arch. nat., T* 6716 fol. 79.
- a Le prieuré de Saint-Germain-en-Laye : origines et cartulaire, éd. Joseph Depoin, Versailles, 1895.
Universis Sancte Matris Ecclesie filiis notum fieri volumus quod ego Theobaldus Dei gr. Columbensis ecclesie abbas et totus conventus vineam nostram que dicitur de Fonte Sancti Martini unum modium vini monialibus Altebruerie singulis annis reddentem Fulconi de Vineis et ejus heredi ad medietatem perpetuo possidendam et in melius reparandam tali pacto concessimus.
Vineam siquidem illam predictus Fulco et ejus heres ablato veteri et inutili plantario, novis et utilioribus vitibus restaurabunt, nos vero in vinee cultura nichil mutemus, et a sumptibus vendimiatorum et sarcinariorum liberi remanemus, quia medietatem vini idem Fulco et ejus heres accipient, et nos aliam. Modius autem vini qui debetur predictis monialibus de communi redditur. Si autem Fulconem vel ejus heredem in vinea illa tepidè vel negligenter operari contigerit, ita ut utiles facturas amictat, illos ad racionem mittemus et si vinee detrimenta emendare noluerunt, vineam in manu nostra capiemus.
Huic autem pactioni interfuerunt Willermus prefectus, Johannes Marescotus, Banardus de Villaperosa