Le Roi accorde au Prieuré une compensation au sujet de la fondation du monastère de Poissy.
- B Arch. nat., T* 6716, fol. 68.
- a Le prieuré de Saint-Germain-en-Laye : origines et cartulaire, éd. Joseph Depoin, Versailles, 1895.
Cum prior S. Germani in Laya proponens quod predecessores nostri Francorum reges, dicto prioratui concesserunt omnem decimam vini et annone que attinent ad cellarium vel granarium Pissiaci de territoriis de Triel, de Charlavana et de Pissiaco, eidemque, ex eo quod monasterium B. Ludovici edificamus in dicto loco de Pissiaco, idem prior in dicte decime perceptione, magnum sustinet detrimentum, peteret sibi per nos super hoc fieri recompensationem condignam ; et e contra procurator noster pluribus rationibus pro nobis proponerat nos proinde ad faciendam dicto prioratui recompensationem aliquam non teneri ; tandem auditis partibus hinc e indè, et visis litteris predecessorum nostrorum super concessione predicta, per judicium nostre curie dictum fuit nos dicto prioratui debere facere super hoc condignam recompensationem, secundum quod invenietur dicte decime perceptionem diminutam esse, ex editicatione monasterii supradicti.
Collatio facta est, Extractum a registris curie Parlamenti. Sic signum : Dutillet.