Carta cuiusdam militis de dono quod fecit apud Domnum Martinum
Comme Gérard, fils d'Igier, chevalier fameux, chevauchait en compagnie de D. Brice, moine de Saint-Leu, il fut inspiré de donner au prieuré tout ce qu'il possédait à Ève, près de Dammartin.
- B Bibl. nat. de France, Baluze 46, p. 51.
- a Cartulaire du prieuré de Saint-Leu d'Esserent (1080-1538), éd. Eugène Müller, Pontoise, 1901.
Notum sit cunctis fidelibus tam futuris quam præsentibus quoniam filius Igerii Girardus127 miles strenuissimus, cum quadam vice a Domino Briccio80 monacho de Escerente tunc secum equitante de sua salute fuisset ammonitus, cum gratanter ammonitionem suscepisset illius, inter alia collocutionis verba obtulit post suum obitum Deo et Beato Petro et monachis de Escerens possessionem proprii juris quam apud Domnum Martinum castrum habebat juxta Ecclesiam Beatæ Mariæ quæ cognominatur ad Evam128, tali scilicet pacto ut si ipse ita moreretur ut testamentum facere nequiret, testamentum monachi istud ostenderent ac memoratam possessionem haberent et si monachus Cluniaco fieri vellet, per monachos de Escerente hoc ipsum faceret. Quod si uxorem duceret, nihilominus tamen hoc donum perpetuo staret.
Facta sunt autem hæc