Facultas concessa Priori et conventui beati Lupi per dominum Episcopum Belvacensem de revocandis decimis ab injuste possidentibus.
Eudes, évêque de Beauvais, accorde aux prieur et religieux de S. Leu le privilège d'arracher par des imprécations les dîmes aux mains qui les détiennent injustement. Finale excommunicative.
- B Bibl. nat. de France, Baluze 46, p. 46.
- a Cartulaire du prieuré de Saint-Leu d'Esserent (1080-1538), éd. Eugène Müller, Pontoise, 1901.
Odo213Dei gratiaBelvacensis Ecclesiæ Episcopus omnibus fidelibus in Domino salutem. Ab æterna salute multos segregatos dolemus qui propria Dei et Ecclesiæ ejus indebite sibi et sub excommunicationis sententia usurpant prohibita. Gaudemus autem multos expavere Dei judicium et corrigere malum consuetum, reddentes Ecclesiæ propria ut fugiant a futura ira. Providentes ergo eorum perfectæ in Dei judicio absolutioni et servorum Dei in ejus servitio quieti, concedimus ecclesiæ Beati Lupi fratribus ejusdem loci eripere et recipere de manibus laicorum decimas et altaria sive quæcumque injuste et contra ecclesie jus in damnationem suam tenebant. Quod si inter eos convenerit dimissoribus et ipsarum ecclesiasticarum rerum aliquam caritatem fieri ut ipsæ donationes confirmarentur, et hoc concedimus, et nostris temporibus et in posterum præfatæ ecclesie et fratribus confirmamus. Idem autem et de clericis concedimus. Ipsos autem omnes qui eis ista beneficia exhibuerint ab ipso inveterato peccato injuste et Deo odibilis possessionis absolvimus. Si quis vero temerario ausu contra hanc cartam venire aut agere tentaverit, sciat se a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Dni Redemptoris Jesu Christi alienum esse etiam et apostolorum Petri anathematis vinculo innodandum et eum diabolo ejusque atrocissimis pompis atque cum Juda proditore Salvatoris omnium in igne concremandum simulque in voragine tartareoque chaos demersum cum Dathan et Abiron220 deficiendum.