Quoniam de rebus ecclesiasticis controversiam aliquam posteris nostris nullatenus relinquere voluimus, ego Odo secundus, Dei patientiaBelvacensis ecclesiæ humilis episcopus, scripto commendare et in perpetuum consignare curavimus quod Haimericus247 pater et uxor ejus Maria, junior quoque Haimericus eorum filius et Edeva uxor ipsius, ecclesiæ Sti Lupi de Escherento, tempore Aimari prioris, pro animabus suis parentumque suorum in beneficio concesserunt quod de rebus monasterii et de rebus hominum quorumcumque de monasterio viventium, sive in vendendo sive in emendo, Belvaci thelonium nequaquam exigeretur neque daretur.

Acta res est in præsentia nostra nobis quidem consentientibus divisa248, . Quod quia stabiliter firmum esse volumus, sigilli nostri impressione præsentem cartulam munivimus. Interfuerunt clerici : Joannes archidiaconus249 ; Vuillelmus de Magduno250 ; Radulfus de Miliaco251 ; Odo nepos magistri Fulconis ; Durandus notarius. Laici : Vicedomini de Gerboredo, Helias et Petrus252 ; Odo, Drogo, Simon, filii Ingueheri ; Petrus Brunus ; Bernerus Roberti ; Robertus Ivonis253 ; PetrusBeloti filius254.