In nomine Patris et Filii et Sps Sci.

Ad notitiam presentium et futurorum volumus litteris tradere consuetudinem que est inter Ecclesiam beati Lupi et Girardum et Ivonem qui portum jure hereditario tenent, de peregrinis qui ad altare Sci Lupi veniunt transvehendis. Omnes peregrini qui ad altare Sci Lupi de ultra aqua[m] de quocumque loco venerint, cujuslibet terre vel regionis fuerint, eundo et redeundo gratis vectabuntur. Si equitaturas habuerunt, pro ipsis naulum persolvent. Si de castello Donni Martini venerint peregrini, cum equitaturis gratis vectabuntur. Si de territorio Belvacensi vel de alio loco venerint, si transire aquam noluerint, naulum persolvent. Pueri infra VIIem annos degentes, nil persolvent ad portum. Si vero aliquis cujuscumque terre vel regionis ad alium quemlibet portum transierit et inde revertens ad portum venerit, ad altare beati Lupi venire volens, absque naulo transibit.

Ut autem hoc ratum et firmum habeatur, carta cum cyrographo per medium scindetur et testes apponentur ut Ecclesia suam partem habeat, et jam dicti homines portum tenentes, aliam custodiant.

Testes sunt hujus rei : Symon Choisellus378 ; Gondagrius filius ejus ; Lambertus prepositus33 ; Daelinus de Portu413 ; Lambertus de Portu ; alii multi. 414