Carta Joannis et Theobaldi de Campaniis militum de quadam parte decimæ apud Mesnillum.
Jean et Thibaut de Champagne, voulant compléter les générosités de Simon le Bossu, abandonnent au prieuré des dîmes au Mesnil, près Chambly.
- B Bibl. nat. de France, Baluze 46, p. 103.
- a Cartulaire du prieuré de Saint-Leu d'Esserent (1080-1538), éd. Eugène Müller, Pontoise, 1901.
Omnibus præsentes litteras inspecturis Joannes487 miles de Campaniis et Theobaldus frater ejus salutem in Dno. Noverit universitas vestra quod, cum Ecclesia Sti Lupi de Escerento ex legato Symonis cognomento Gibosi quintam partem dimidiæ partis decimæ de Mesnillo488 juxta Chambliacum aliquandiu possedisset excepto uno modio et dimidio unde ecclesia Latiniaci358 unum modium, dicta vero Ecclesia Sti Lupi dimidium modium, in prædicta dimidia parte dictæ decimæ primo percipere consueverint, nos dictam quintam partem saisivimus quia de feodo nostro movet ; postmodum vero cogitantes quod illud tantum sibi reservatur in posterum quod in presenti Xo misericorditer erogatur, dictam quintam partem decimæ et dictum dimidium modii bladi, quod in prædicta decima de Mesnillo ecclesia Sti Lupi percipere consuevit, ob remedium animarum nostrarum omnino quittavimus ecclesiæ proxime memoratæ.
Et insuper dictam quintam partem decimæ et dimidium modium supradictum contra omnes promisimus garandire. Hæc autem omnia sicut superius sunt expressa, Thomas frater noster junior concessit, voluit pariter et laudavit ; dicta autem ecclesia Sti Lupi octo libras parisiensium nobis contulit propter quittationem superius memoratam.
Quod ut ratum et stabile perpetuis temporibus observetur sigilla nostra presenti paginæ duximus apponenda.
Actum autem