Carta Ludovici regis, de dono Symonis de Nealpha, — et de Parva Haya, — et de pluribus aliis.

  • A Original en parchemin — Inv., p. 27, l. O.
  • B Copie. — Déclaration de 1511, fº 12 vº.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego Lugdovicus, Dei gratia, Francorum rex et dux Aquitanorum, notum fieri volo cunctis fidelibus, tam futuris quam et instantibus, quod Symon de Nielpha donavit Deo et monachis de Savigneio terram de Valle Sarnaii1, in abbatiam construendam in honore sancte Dei genitricis Marie sanctique Johannis Baptiste ; quin etiam Parvam Hayam et totam terram de Exarto Roberti, concedente uxore sua Eva, ad cujus dotalicium hec omnia pertinebant, filiisque ipsius Symonis, Milone videlicet primogenito, Gaufrido et Amaurico ; addidit etiam ut monachi de nemoribus, quecumque in vicinia eorum habebat, suficienter ad omnia sua necessaria acciperent ; herbam quoque et pasturam eorumdem nemorum in alimentum jumentorum suorum et peccorum. Hoc quoque concessit, ut quicumque de hominibus suis eidem ecclesie aliquid in elemosinam dare voluerit, quod de potestate et pheodo ipsius sit, sine omni contradictione faciat. Hoc etiam notum sit quod Gauterius de Rambullet et Hamo Tyribos et Hamo de Soligneio2, concedentibus uxoribus suis et liberis, dederunt Deo et predicte ecclesie decimam quam in prefata valle possidebant. Milo de Forgiis et Eremburgis, uxor ejus, rogatu Guidonis de Boolon, proanimabus suis suorumque predecessorum, dederunt pretaxate ecclesie decimam de Essarto Roberti, de primiciis, jure perpetuo, solidam et quietam ; de frugibus autem retinuit in usus suos duos modios per singulos annos, unum videlicet tritici et alterum avene. Et, quia ad feodum predicti Guidonis supradicta decima pertinebat, et ipse concessit et propria manu firmavit. Hugo Bibens1 dedit partem nemoris sui quod habebat in monte Faucone, cum quadam terre cultura que est juxta viam Gomez, pro sua parentumque suorum salute, Maria uxore sua, filioque suo Hugone assentientibus. [Nanterius de Orceio2 dedit predicte ecclesie IX arpenta terre. Symon de Monjai dedit duo arpenta terre. Guido de Lucentibus dedit in elemosinam collem supra terram de Molleipen, concedente uxore sua Helena et filiabus suis, Regeia et Hodelina. Petrus, balistarius, de Monte Leterico concessit terram de Molleipen pro campiparte perpetuo possidendam, et, pro remedio anime sue, dedit sepedicte ecclesie ipsius terre decimam. Concessum est etiam quod si idem Petrus absque herede moritur3. Hujus rei datores, laudatores atque testes sunt Symon de Spinci, Bovo et Hugo fratres ejus, et Guido filius ipsius Symonis, de quorum pheodo terra consistit. Rainaudus Cornet dedit duo arpenta prati juxta predictam terram, concedente uxore sua Hodelina, filioque suo Ansoldo nomine. Gulermus Chosit dedit terram de Biviliis, pro remedio anime sue. Symon de Gomez dedit terram de Huaneria, concedente uxore sua Hersenda. Fulcherius decanus dedit III arpenta et dimidium vinee apud Atheias, et Johannes Rufus dedit censum II arpentorum et pressoragium que ad se pertinebant ; et Bartholomeus, censum arpenti et dimidii. Predictus etiam Johannes dedit II modios vini, pro anima matris sue. Renaudus dedit ibidem arpentum vinee, concedente uxore sua Milesenda, filioque suo Luca nomine. Bertrannus, frater suus, et uxor ejus Roscha, filiusque suus Nicholaus, dedit dimidium modium vini in predicta vinea, et alium dimidium de vinea Rainaudi fratris sui. Petrus de Atheis dedit arpentum vinee de Anseis, concedente matre sua, fratre suo Barlholomeo. Hi omnes, pro salute sua suorumque predecessorum, hec omnia Domino obtulerunt. Nos autem eorum dona et volumus et approbamus, et de nostro superaddimus de nemoribus nostris de Heliline, de vivo ad edificia abbatie ac de mortuo ad comburendum], pasnagium quoque porcorum suorum, pastionem etiam jumentorum et peccorum, excepto quod porci non intrent forestam a calendis . Hanc igitur ecclesiam et omnia que possidet et quecumque deinceps ei data fuerint, in manu et tuitione nostra suscipimus, et quantum ad regiam pertinet majestatem auctoritate nostra in perpetuum confirmamus. Quod, ne valeat oblivione deleri, scripto commendavimus, et, ne possit a posteris infirmari, sigilli nostri auctoritate et nominis nostri karactere subter firmavimus. Auctum Parisius publice,  ; astantibus in palatio nostro, quorum nomina subtitulata sunt et signa. Signum Radulfi, Viromandorum comitis, dapiferi nostri. S. Guilermi buticularii. S. Mathei chamerarii. S. Mathei constabularii. Data per manum Cadurci (1) cancellarii.

Variantes de la Déclaration de 1511.

Nanterius de Orceio dedit prædictæ ecclesiæ novem arpenta terræ et decimam cujusdam terræ, quam monachi ab ipso Nanterio pro sola campiparte excolendam in perpetuo receperunt. Guido de Lucente dedit in elemosinam collem qui est supra terram de Molleypen et terram quam habebat ex altera parte nemoris villæ Januariæ, concedente uxore sua et fratribus suis. Petrus, balistarius, de Monte Letherico, dedit ipsis monachis terram de Molleypen quiete possidendam, astantibus et concedentibus Simone de Spinci, et Bovone, et Hugone, et Guidone, filio ipsius Simonis, de quorum terra feodo erat. Hujus rei testes sunt : Ansoldus de Challi ; Hugo, filius Tebalt ; Simon de Muntgai ; Milo de Mortuo Mari ; Stephanus. Rainaldus Cornet dedit duo arpenta prati juxta prædictam terram, concedente uxore sua Hodelina, filioque suo, Ansoldo nomine. Guillelmus Choset dedit terram de Biviles, pro remedio animæ suæ. Simon de Gomez dedit terram de Huaneria, concedente uxore sua Hersenda. Fulgerius decanus dedit tria arpenta et dimidium vineæ apud Atheias ; et Johannes Rufus dedit censum duorum arpentorum et pressoragium, quæ ad eum pertinebant ; et Bartholomeus, censum arpenti et dimidii. Prædictus etiam Johannes dedit duos modios vini, pro anima matris suæ. Renauldus de Atheiis dedit eis arpentum vineæ, concedente uxore sua Milesenda ; Bertranus, frater suus, et uxor ejus Rescha dederunt dimidium modium vini in predicta vinea et alium dimidium de vinea Rainaldi, fratris sui. Sancelina et Petrus, filius ejus, dederunt ipsis monachis duos arpentos vineæ de Anseis, concedente Bartholomeo. Paganus de Stambis, cognomine Rainguardus, dedit monachis sanctæ Mariæ Sarnaiiquatuor arpentos vineæ juxta Stripiniacum1. Hi omnes, pro salute sua suorumque predecessorum, hæc omnia Domino obtulerunt. Nos autem eorum dona et volumus et approbamus, et de nostro superaddimus, decimam videlicet vinearum quas Theobaldus, canonicus de Stambis, eis dederat. Silvam vero Acquilinæ in usus suos concedimus, vivum videlicet ad ædificia abbatiæ, mortuum vero ad comburendum ; pasnagium quoque, etc.