Carta Carnotensis episcopi, de Essarto Roberti et Magna Haia.

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 26, nº 2.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

In nomine summe et individue Trinitatis. Ego Goslenus, Dei gratia, Carnotensis episcopus, presentibus et futuris notum fieri volo quod ea, que Sarniensis abbatia ex largitione Symonis, Nidelfensis domini, et uxoris ejus Eve, aliquandiu quiete possederat, videlicet totam vallem in qua constructa est, et Parvam Haiam, duo eorum filii, Milo et Amauricus1, liberrime, pro Dei amore, per manum nostram concesserunt, et preterea totam terram suam de Essarto Roberti, montes, valles, nemus, planitiem et Magnam Haiam, sicut ab eorum genitore Symone possessa sunt, eidem abbatie in eternum possidenda libere liberaliter contulerunt, ea videlicet determinatione, ut monachi annuatim, in grangia sua de Essarto Roberti, Amaurico, ad quem ista pertinebant, VI modios, III de frumento et III de avena, , persolvant. Sciendum quoque est quod monachi pretaxatis fratribus presentialiter ex caritate sua LX libras proinde donaverunt, et duobus filiis Milonis, Symoni et Miloni, duos equos pro sua concessione. Ac ne ista futuris temporibus fiant incognita vel irrita, scripto ea mandavimus fidei et memorie, et inpressione sygilli nostri fecimus corroborari, quatinus episcopali deinceps coherceatur censura, quicumque pro his memoratam abbatiam infestare presumpserit. Actum publice, apud Coldreium, quod est juxta Manliam,  ; attestantibus : Tebaldo, abbate S. Carauni ; Roberto, priore Josaphat ; Gilleberto, priore Daviron ; Milone capellano nostro ; Guillelmo de Nogento ; magistro Pagano ; et militibus, Symone Sine Habere, Bartholomeo Piloso.