Ludovicus VII, Francorum rex, dat triginta arpenta terræ inter viam Offergiarum et rivum qui terram Sancti Dionysii terminat.

  • B Copie2. — Inv., p. 27, l. M.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis, amen. Ego Ludovicus, Dei gratia, Francorum rex, ad nostræ sublimitatis moderamen scimuspertinere, ut servis Dei liberalem porrigamus manum, et religiosorum domos studeamus ampliare. Qua consideratione, notum facimus universis, presentibus et futuris, nos1, pro nostra et antecessorum nostrorum regum Franciæ animabus, domui de Sarnaco et fratribus inibi servientibus Deo, ejusdem loci abbatis Andreæ, amici et noti nostri, interventu, dedisse, in guttulis Fontis-Joannis, XXXta arpennos terre, inter viam Offergiarum et rivum, qui a nostra ibidem terram Sancti Dionisii disterminat. Quod donum et quam eleemosinam in perpetuum firmam esse volumus, sigillo nostro muniri et nominis nostri charactere consignari precepimus. Actum publice Parisius,  ; astantibus in palatio nostro, quorum apposita sunt nomina et signa. S. comitis Theobaudi dapiferi. S. Guidonis buticularii. S. Mathei camerarii. S. Mathei constabularii. Data per manum (1) cancellarii.