Cirografum cujusdam terre Blasruti.

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 41, l. A, nº 3.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Tam presentibus quam futuris notum esse volumus quod controversia, que inter monachos [Sarnaienses1 et Columbenses vertebatur, super] decima cujusdam terre, quam Sarneienses in decimaria Blasruti excolebant [et quam Columbenses tene]bant, sic terminata est : Monachi Sarneienses uno quoque anno reddent [monachis Columbensibus] apud Blasrutum manentibus, dimidium modium frumenti et dimidium modium avene [annuatim] semper,  ; et non reddent plus pro decima, donec habeant terram quatuor carrucis suflicientem et LXXX jugera. Si autem ultra predictam mensuram aliquo modo adquisierint, de superadjecto decimam reddent. Pro terra vero illa, que propria monachorum Blasruti erat et quam prior Blasruti marlaverat, quam concessit Sarneiensibus Columbensis abbas Rogerius, uno quoque anno reddent unum sextarium messis, que in ea provenerit, et unum sextarium avene, eo anno quo messis ibi non fuerit. Hec autem compositio facta est tempore Rogerii, Columbensis abbatis, et Andree, Sarneiensis, .