Litteræ Theobaldi, Marliensis domini, de variis donationibus et immunitatibus.

  • B Copie. — Déclaration de 1511, fº 235 vº.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Quoniam vitæ hujus prosperitas labilis existit, nec aliqua homini, deposito corpore, prodesse poterunt, nisi bona quæ hic studiose peregerit : Idcirco ego Theobaldus, Marliensis dominus, omnibus hanc scripturam legentibus, notificari volo quod, pro salute animæ meæ et omnium amicorum meorum, Deo et monachis sanctæ Mariæ de Sarnaio dedi in elemosina omne quod Ebroinus Groetel de me tenebat apud Marly, libere et quiete possidendum. Concedo etiam eis mansuram, quam Osmundus Mercerius eis dedit, annuente patre meo, supradicta libertate. Si autem monachi in supradicta elemosina aliquos hospites introducere voluerint, sint ita liberi et quieti ab foro et omni exactione terrena, ut nulli nisi ipsis monachis respondeant de censu vel forisfacto aut aliqua re altera. In omni namque terra mea, quicumque hominum meorum aliquid, pro salute animæ suæ, eis in elemosina dare voluerit vel vendiderit, liberam habeat facultatem. Ut autem hæc elemosina ab eis firmius ac liberius possideatur, auctoritate sigilli mei in præsenti eam confirmo, et ne ulterius de ea molestentus ab aliquo terribiliter prohibeo. Acta sunt autem hæc , in capitulo Sarnaiensis ecclesiæ, presente conventu. Teste : Nivardo, presbitero de Nielfa ; Hugone, cappellano de Marly ; Petro Butemica ; Simone de Marolio ; Guazone de Maubuisson ac multis aliis. Dedit etiam eis, eodem die, Petrus Butemica, pro salute animæ suæ ac amicorum suorum, dimidium arpennum vineæ apud Marly, coram prædictis testibus.