Littera de terra de Montlinon, " de grangia de Boillunel et de pluribus aliis.

  • B Vidimus en parchemin — Inv., p. 121, I. 1, nº 3.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Omnibus presentes litteras inspecturis, officialis curie Parisiensis, salutem in Domino : Noveritis quod nos litteras pie recordacionis Mauricii, quondam Parisiensis episcopi, sigillo ipsius sigillatas, inspeximus in hec verba :

Ego Mauricius, Dei gratia, Parisiensis episcopus, notum fieri volumus omnibus, tam presentibus quam futuris, quod Andreas de Urmeia dedit, in presencia nostra, pro salute anime sue et uxoris sue Aeleis atque predecessorum suorum, Deo et monachis sancte Marie de Sarnaio, grangiam de Boillunel, in perpetuam elemosinam ; concedente Johanne de Corbolio, ad cujus feodum locus ille pertinet ; eo tenore liberam et quietam quo eam tenebat, cum terris et pascuis adjunctis et toto nemore ;et clausum de Chesnei ; et, post decessum Gaufridi, arpennum quem idem Gaufridus in eodem clauso possidebat ; et IX arpennos prati apud Roissi ; molituram quoque liberam et quietam habitatoribus grangie de Boillunel, in molendinis suis de Urmeia, post eum quem molentem invenerint ; totam insuper terram suam de Lavarvilla1, si absque liberis decesserit ; et totam censivam omnium vinearum de territorio suo de et pressorium cum tota pressura, exceptis duobus modiis vini, quos habebunt annuatim leprosi de Chesnei. Andreas quoque, nepos predicti Andree, dedit jam dictis monachis XX solidos annuatim, in furno suo de Corbolio ; et domum Roberti de Urmeia, ab omni consuetudine liberam et quietam. Mater quoque ejusdem Andree, dicta Sanctissima, dedit, pro remedio anime filii sui et sue, dimidium pressure pressorii sui et dimidium decime vini apud Maigneium, concessu fratris sui Willelmi Pastie atque viri sui Rerrici et filii sui Rerrici. Robertus eciam de Urmeia dedit predictis monachis VI arpennos vinearum apud Urmeiam, et VI solidos census in arpenno terre, quem tenebat, apud Essoniam, de monachis sancte Marie de Campis Corbolii, per censum XII nummorum. Concessit etiam eis domum suam cum omnibus vasis suis vinariis, ubicumque sint. Has elemosinas, et omnes alias que de cetero in feodo suo fient, concesserunt prefatis monachis quiete possidendas Andreas de Urmeia et Willelmus de Guillervilla, nepos ejus. Recordationi hujus rei interfuit Guido, abbas Sarnaii ; Petrus cellerarius ; Bernardus monachus ; Johannes, nepos sepedicti Andree ; Guinardus de Planeio ; Daniel, capellanus noster ; Reinaldus, Gualfridus de Guiri, Petrus de Campellis, Philippus de Gravia, canonici Parisienses ; Bartholomeus, decanus de Sarcleia ; Andreas de Urmeia ; Gilo Senglarius ; Hugo de Acheiis ; Simon Cadaver ; Adam de Orengi ; Philipus de Ver ; Philipus de Montleignun ; Robertus de Urmeia ; Draco cambitor ; Robertus de Gloriette. Actum in inferiori aula Parisiensi, .

In cujus rei testimonium nos officialis predictus, ad petitionemabbatis et conventus Vallium Sarnaii, dictas litteras episcopi, verbo ad verbum transcriptas, sigillo curie Parisiensis fecimus roborari. Actum .

Chesnei,