De decima de Balliaco, que vendita fuit domino P. de Marliaco.

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 7, l. C, nº 6.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Petrus, divina dignatione, Carnotensis ecclesie minister humilis, omnibus, tam presentibus quam futuris, ad quos littere iste pervenerint presentes, salutem in Domino : Noverit universitas vestra quod, assistens nobis Emelina, uxor Gazonis de Malbussom, decimam quam habebat apud Baalliacum in manu nostra resignavit, concedente et approbante hoc ipsum filio ejus Petro clerico, puero in potestate ipsius existente. Et nos, ad peticionem ipsius, abbati et fratribus de Sarnaio, ob meritum religionis, eam perpetuo possidendam donavimus ; eo nimirum tenore, ut predicta ecclesia semper proprietatis dominium habeat ; filius autem predictus usumfructum, quoad vixerit, possideat : de quo tamen ipsa ecclesia eidem clerico, donec sibi previdere poterit, necessaria providebit ; et si quid extra procurationem pueri superfuerit ecclesie erit. Post modum vero, usufructu integre percepto, ipsi puero de eo ad libitum disponere licebit. Grangiam quoque et pratum, que in eadem villa juxta ecclesiam habebat, prefata Emelina, pro salute anime sue, eidem ecclesie concessit. Ut autem donationes iste, intuitu pietatis facte, contra calumpnias impiorum suo robore subsistant, eas scripti nostri testimonio subnixas predicte ecclesie confirmavimus et sigilli nostri auctoritate munivimus, statuentes et sub anathemate prohibentes, ne qua in posterum ecclesiastica vel secularis persona super his rebus jamdicte ecclesie molestiam inferre presumat. Huic autem donationi interfuerunt : Willelmus succentor ; Gauterius, Pissiacensis archidiaconus ; Gauterius capicerios ; Lambertus presbiter. Actum est hoc .