Carta Willelmi de Horrevilla de XL solidis carnotensibus in prepositura de Galardone et uno modio annone in decima de Othonvilla.

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 138, l. 3, nº 18.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Raginaldus, Dei gratia, Carnotensis electus, omnibus ad quos littere iste pervenerint, in Domino salutem : Cum religiosorum quieti et indempnitati pro posse nostro nos con[veniat] pia sollicitudine providere, et supremas decedentium voluntates etiam positivi juris institutio debita jubeat stabilitate gaudere, presentibus litteris volumus memorie commendari, quod Willelmus de Horrevilla, agens in extremis, dilectum filium nostrum Goslenum, Vindocinensem archidiaconum, et Raginaldum, fratres suos, in extrema voluntate testamenti sui procuratores instituit, precipiens, ad eorum arbitrium et dispositionem, monachis beate Marie de Sarnaio, apud quos sepeliri disponebat, in remissione peccatorum suorum, aliquid in perpetuam elemosinam in suis redditibus assignari. Igitur cum prenominatus Willelmus, cujus anima requiescat in pace, presentis vite diem clausisset extremum, et secundum quod desideraverat, inter religiosos, in cimiterio beate Marie de Sarnaio, fuisset humatus, prenominati Goslenus et Raginaldus, accedentes ad altare, presentibus monachis, eis de redditibus pretaxati Willelmi, in perpetuam elemosiuam, XL solidos carnotensium annuatim, in prepositura de Galardone, percipiendos assignarunt, per librum altari superpositum investituram donationis hujus monachis facientes. Hec ita facta fuisse prenominati Goslenus et Raginaldus, apud Josaphat, in nostra presentia constituti, pluribus religiosis et prudentibus viris astantibus, confessi sunt ; quorum dictis et facto Ermengardis uxor presignificati Willelmi, cum liberis suis Raginaldo scilicet et Matildi, in nostra presentia constituta, pie et liberaliter assentiens, abbatem de Sarneio, qui presens aderat, per baculum, predictis liberis suis concedentibus, de libera et quieta eorumdem XL solidorum perceptione perpetua investivit, domino Galerando de Galardone, ad cujus feodum predictorum XL solidorum redditus pertinebat, presente et hec omnia benigne et liberaliter concedente. Goslenus preterea, Vindocinensis archidiaconus, presignificatis monachis in decima de Othunvilla1, quam ipse, a predicto Willelmo fratre suo, pro LX marcis argenti habebat pignori obligatam, pro anima predicti fratris sui Willelmi, et assensu Raginaldi fratris sui, donavit annone modium unum annuatim percipiendum, quousque predictus frater ejus, Raginaldus scilicet, vel alius Reginaldi vel defuncti Willelmi successor, eam ab eodem Gosleno vel ab eo cui idem Goslenus decimam illam legaverit, LX marcarum argenti solutione redemisset, Gosleno vel eo cui idem Goslenus decimam illam legaverit, quinquaginta marcas sibi retinente et predictis monachis X marcas persolvente. Raginaldus etiam de Horrevilla, pro anima pretaxati fratris sui Willelmi, eisdem monachis, in perpetuam elemosinam, decimam de duabus bovatis terre quas habent Hospitalarii apud Ansonvillam donavit, Beatrice uxore sua et filiis ejus Willelmo et Raginaldo concedentibus. Set et Raginaldus Cholet, pro anima ejusdem Willelmi de Horrevilla, sepedictis monachis donavit, in perpetuam elemosinam, V solidos censuales et dimidium, annuatim in claustro beate Marie percipiendos, de domo quidem domini Hugonis de Galardone, Carnotensis ecclesie canonici, IIII solidos, et de domo domini Hugonis de Sancto Leobino, XVIII denarios. Quam fratris sui donationem Rambertus Cholet, ad cujus feodum census ille pertinebat, concessit. Hec omnia, ut inconcussa et illibata permaneant, impressione sigilli nostri presentem jussimus paginam communiri.  ; hiis presentibus : Willelmo succentore ; Ugone, Carnotensi archidiacono ; magistro Petro, Drocensi archidiacono ; magistro Willelmo, Carnotensi canonico et presbitero ; domino Hugone de Castello Novo ; Roberto de Galardone, Pontiniacensi monacho ; Gaufrido de Ver.