Rex Francie ballivis suis, " de custodia et protectione abbatiæ.

  • A Original en parchemin1 — Inv., p. 26, l. F.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Philippus, Dei gratia, Francorum rex, prepositis et ballivis suis omnibus, ad quos littere presentes pervenerint, salutem : Quamvis universos qui de ordine Cisterciensi sunt, quodam speciali privilegio, pre ceteris qui religionis habitum assumpserunt, fovere debeamus, inter eos tamen quosdam familiarius diligentes, precipimus vobis universis et singulis, quatinus abbatem de Sarneio, virum religiosum, dilectum et familiarem nostrum, et monachos et fratres ejusdem loci, cum universis rebus ad monasterium pertinentibus, in nostra custodia et protectione susceptis, in pace et quiete liberatos ab incursu malignantium manere faciatis. Hoc autem dicimus de rebus que in nostro dominio constitute sunt. Si quis vero de rebus fratrum predicti monasterii, in potestatibus vestris constitutus, aliquid sine clamore ceperit, tantum de rebus malefactoris capiatis ex precepto nostro, quod res eisdem sine mora restituatur et forefactum emendetur. Si quis autem de baronibus nostris vel aliquis de terris eorum aliquid injurie jamdictis fratribus vel rebus eorum inferre presumpserit, volumus ut ipsi vel eorum justiciarii super emendatione injurie vel forefacti quantocius conveniantur, et ut eisdem res que ablate sunt restituantur, et forefactum emendetur. Attendentes quod, si quis vestrum, quod non credimus, precepti nostri transgressor extiterit, tociens nobis centum solidos parisienses pro emendatione dabit, quotiens ab hujus precepti exequtione ab abbate vel fratribus predictis requisitus defecerit. Quod, ut perpetuum robur obtineat, sigillo nostro confirmamus. Actum Parisius, .