Philippus II, rex Francorum, dat quatuor arpenta vinearum Balneolis sita.

  • B Copie3 en parchemin — Inv.p. 135, l. 1, nº 22.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

In nomine sancte et individue Trinitatis, amen. Philippus, Dei gratia, Francorum rex : Noverint universi, presentes pariter et futuri, quod monachis beate Marie de Valle Sarnaii, intuitu Dei et ob remediumanime nostre et uxoris nostre Elisabeth1, regine bone recordacionis, et pro anima patris nostri venerande memorie regis Ludovici et predecessorum nostrorum, dedimus in elemosinam quatuor arpennos vinearum sitos apud Balneolos, qui scilicet contigui sunt vineis illis in quibus cum Adam de Castro Forti participare solebamus. Prefatos itaque quatuor arpennos vinearum eis dedimus, in ea libertate in qua eos tenebamus, et tenendos in perpetuum, salvo alieno jure, concessimus ; et precepimus ut et torcular nostrum et cuppas et alia instrumenta habeant, que necessaria erunt ad promendam vindemiam vinearum illarum. Quod ut in perpetuum ratum illibatumque permaneat, presentem paginam sigilli nostri auctoritate ac regii nominis caractere subtus annotato precepimus confirmari. Actum apud Drocas,  ; astantibus in palacio nostro quorum nomina supposita sunt et signa. † comitis Theobaldi, dapiferi nostri. † Guidonis buticularii. † Mathei camerarii. † Radulphi constabularii. Data vacante (1) cancellaria.