De concessione Simonis de la Glesiria, in elemosinis domine Haois.

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 38.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

In nomine Domini, amen. Adela, Dei gratia, Francorum regina : Noverint universi presentes pariter et futuri quod Haoisa de Ulmeio, uxor Simonis de la Gleiserei, dum idem Simon in transmarinis partibus peregre profectus fuisset, domui de Vallibus quandam domum, quam habebat Corboili, quæ erat de hereditate sua, dedit in elemosinam et commutationem alterius domus1, quam monachi de Vallibus habebant in claustro Sancti Exuperii, in ea pace et libertate qua eam possidebat. Cum autem dictus S[imon] de peregrinatione sua reversus fuisset, elemosinam et commutationem illam quam uxor sua fecerat, in presentia nostra constitutus voluit et laudavit. Nos vero, ad preces et petitiones supradicti Simonis, de dono et commutatione ista presentes litteras sigilli nostri impressione munitas scribi præcipimus. Actum Corbolii, . Datum per manum Roberti, capellani nostri.