Littere de torculari Stamparum et de quadam vinea in territorio de Belcort.

  • A Original en parchemin scellé1. — Inv., p. 139, l. 5, nº 6.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

R[eginaldus], Dei gratia, Carnotensis episcopus, omnibus ad quos littere iste pervenerint, salutem in Domino : Ad omnium perveniat noticiam, quod, cum inter venerabiles dominos G[uidonem] abbatem et monachos beate Marie de Sarnaio ex una parte, et Johannem, militem de Botevillari, et uxorem ejus ex alia, contentio versaretur super quadam elemosina, quam sibi dicti monachi ex dono bone memorie Ade, militis, et concessione Sidille, uxoris ejus, vendicabant, pars utraque in nostrum pari assensu se contulit judicium, quod scilicet dictaremus secundum testimonia que super dono et concessione dicte elemosine proferrentur. Cum igitur prefati abbas et monachi testes super hoc produxissent, ipsi omnino concordes inventi sunt et solide veritatis. Et memoratam elemosinam, scilicet dimidium modium annone in molendino de Becellis, et quoddam torcular, quod prefatus Adam quondam Stampis habebat, cum justicia et omnibus ad ipsum pertinentibus, sepedictis monachis in perpetuum diffinitiva adjudicavimus sententia. Qua edita sententia, supradictus Johannes, nostra in presentia, ipsum abbatem et domum de Sarnaio de sepedicta elemosina investivit. Quod, ut memoriter teneatur et stabile perseveret, sigilli nostri fecimus impressione muniri. .