De X libris per monachos Vallium distribuendis.

  • B Copie de 1495. — Inv., p. 58, C. B.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Ego R[obertus] Malvesinus omnibus notum facio quod Cecilia, uxor mea, me consenciente, in elemosina delegavit decem libras parisiensis monete distribuendas per manum monachorum Vallium de Sarneiaco, XL solidos conventui Karoliloci ad pitancias , et quadraginta solidos conventui Sarquencelli ad pitancias et augusto, et viginti solidos conventui de Haulte-Bruyère ad pitancias, et viginti solidos conventui de Belomer similiter ad pitancias ; monachi etiam de Vallibus quatuor libras sibi ad pitancias et augusto sibi retinebunt. Sciendum vero est quod, assensu Guidonis de Chevreose, de quo, ex parte uxoris mee, XXVIII libras tenebam in feodo, quarum medietas a preposito de Chevreose singulis annis et medietas integre solvebatur, instituimus ex eisdem XXVIII libris ut ad ipsos terminos sicut nobis ab eodem preposito debebantur decem libre monachis de Vallibus redderentur ; ita quod, sicut prepositus de nostrorum denariorum solucione nobis securitatem facere tenebatur, talem de decem libris monachis de Vallibus facere teneatur ; si vero per casum aliquem monachi de Vallibus dictas decem libras habere non potuerunt, donec reddantur eisdem, nullo modo dictas elemosinas dictis cenobiis reddere compellantur. Quod ut ratum sit, sigilli mei munimine roboramus.