Carta capituli de Vernone, " de domo Sarnaii apud Vernonem.

  • A Original en parchemin Scellé1. — Inv., p. 74, l. 3, nº 5.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis ad quos presens pagina pervenerit, Capitulum Vernonense, salutem et pacem : Noverit universitas vestra quod Margarita, uxor Henrici de Molendino, cum ipso H[enrico], in nostra presencia constituta, domum quam locaverant ei monachi Vallium Sarnaii2, quo (sic) ipsa viveret, predictis monachis reddidit, libere et quiete ab ipsis in perpetuum tamquam suam possidendam, pro duodecim libris, quas ab ipsis monachis recepit. Resignavit quoque ipsa Margarita predictis monachis litteras sigillatas, quas habebat a monachis super locatione predicte domus3 ; assistente et assensum prebente viro suo predicto H[enrico]. Juravit uterque et H[enricus] et M[argarita], sacramento corporaliter prestito, quod nec ipse, nec ipsa in predicta domo de cetero aliquid reclamaret, nec in aliquo monachos vexaret. Quod, ut ratum permaneat, sigillo nostro munivimus presens scriptum. Actum .