" Carta G., Carnotensis episcopi, de decima domini R. militis de Orfino, apud Hatumvillam. "

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 91, l. 2, nº 15.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, G[alterius], Dei permissione, Carnotensis ecclesie minister humilis, in Domino salutem : Noverit universitas vestra quod significavit nobis per litteras suas Robertus de Orfino, miles, quod volebat pignori obligare monachis Vallium Sarnaii, pro viginti libris parisiensibus, quamdam decimam in parrochia de Hatunvilla sitam, videlicet duos modios frumenti recipiendos annuatim, , in granchia sua de Groulu, ad mensuram carnotensem, et de marcio in marcium redimendos. Set quia sine assensu nostro istud fieri non poterat, et ipse suam nobis non poterat exhibere presenciam corporalem, ut pote gravi et continua infirmitate laborans, fecit quod potuit, et transmisit ad nos Isabel uxorem suam et N[icholaum], filium suum primogenitum, testificans nobis per litteras suas quod ratum habiturus erat quicquid ipsi de ista obligatione facerent coram nobis, et quod, de ista conventione tenenda fideliter, in manu fratris J[oannis], dicti loci subprioris, fidem prestiterat corporalem. Istam igitur obligationem fecerunt in presencia nostra jamdicti I[sabel] uxor ejus et N[icholaus] filius eorum, et pro ipso et pro se ipsis ; et quod non venirent contra conventionem istam in manu nostra fidem dederunt corporalem. Preterea Symon de Vallegrinnosa, miles, ad cujus feodum decima pertinet prenotata, istam obligationem concessit, et, fide corporali prestita in manu nostra, se garandizaturum esse promisit. Hoc etiam factum est de assensu et voluntate persone ad cujus parrochiam eadem decima pertinebat. Istam igitur obligationem, in nostra presencia factam, approbamus et sigilli nostri munimine confirmamus. Actum .