Carta capituli et decani de Vernone, super elemosinatione domus Ivonis Serjant site in vico Sancti Jacobi apud Vernonem. "

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 72, l. 2, nº 3.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, J[ohannes], decanus et capitulum ecclesie beate Marie Vernonensis, salutem in Domino : Notum facimus quod Ivo Serjant et Ausendis, uxor ejus, in nostra presentia constituti, recognoverunt se dedisse, in puram et perpetuam elemosinam, monachis Vallium Sarnaii domum suam sitam in vico sancti Jacobi, inter domum Joberti pelliparii ex una parte, et inter domum que fuit Eremburgis La Simeneliere ex altera, tali conditione quod ille eorum qui supervixerit totam domum quamdiu vixerit possidebit, post decessum vero amborum dicta domus ad predictos monachos libere deveniet, excepto quod ipsi monachi tenebuntur dare Aaline, nepti prodicte Ausendis, quadraginta solidos parisienses si tunc vixerit. Insuper prefatus Ivo concessit eisdem monachis, in decessu suo, omnem partem mobilium suorum quam de jure poterit erogare. In cujus rei memoriam et munimen, ad petitionem utriusque partis, has presentes litteras sigilli proprii et sigilli capituli nostri munimine roboravimus. Actum .