" C. Odonis Senescalli, de V solidis censualibus, in festo sancti Nichasii, apud Mellentum. "

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 134, l. 1, nº 13.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Ego Odo de Mesiaco, miles, cognomento Senescallus, notum facio universis presentes litteras inspecturis, quod cum ab abbate et conventuVallium Sarnaii traherer in causam, super questione trium modiorum vini, quos singulis annis recipere debebant in prelo meo de Mellento villa, tandem, de voluntate et assensu Aalicie, uxoris mee, et Guillelmi, filii mei primogeniti, necnon et aliorum liberorum meorum, terminata est causa et sopita in hunc modum : videlicet quod ego et heredes mei tenemur reddere dictis monachis, pro tribus modiis memoratis vini in censu meo de Mellento villa, quinque solidos parisienses, , singulis annis persolvendos. Et super hoc ego Odo et Aaliz, uxor mea, et Guillelmus, filius noster, fidem dedimus corporalem. Si vero aliquando contingeret quod heredes mei dictis monachis, ad diem memoratum, quinque solidos supradictos omnino reddere non vellent, tunc dicti monachi ad tres modios vini in prelo meo de Mellento villa recurrerent, et eos libere rehaberent et pacifice possiderent. Quod si pro jamdictis quinque solidis habendis aliquos sumptus facerent monachi vel dampna sustinerent, sumptus eorum et dampna teneremur eisdem bona fide resarcire. Quod ut ratum et firmum in perpetuum perseveret, ego jamdictus Odo presentes litteras sigilli mei munimine roboravi. Actum .