. M[athæi], episcopi Carnotensis, de decima quam vendidit nobis Robertus Taupin apud Bercherias.

  • A Original en parchemin scellé2. — Inv., p. 12, l. 2, nº 17.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, M[atheus], miseratione divina, Carnotensis episcopus, salutem in Domino : Noverint universi quod Robertus, dictus Taupin, armiger, vendidit religiosis viris abbati et conventui Vallium Sarneii, etc. 1 Preterea Johannes, dictus Auris-Rubea, et Dionisia, ejus uxor, filia dicti Roberti, Petrus et Aalesia, liberi ejusdem Roberti, vendicionem et quitanciam supradictas a dicto Roberto factas, ut dictum est, voluerunt, laudaverunt, concesserunt etapprobaverunt et ratas habuerunt, videlicet dicta Dyonisia, voluntate spontanea et de assensu predicti Johannis, mariti sui ; et dictam quartam partem et quicquid juris in ea habebant et habituri erant quitaverunt fide sua dictis abbati et conventui in futurum, tam ratione caduci quam alia ratione quacumque, promittentes fide media, etc.........

Theobaldus vero de Piativillari, armiger, primus dominus dicti feodi, et Stephanus Claudus1, armiger, frater dicti Theobaldi, secundus dominus feodi, et Jaquelinus de Chaleto, armiger, tercius dominus dicti feodi, ut dicebant, vendicionem et quitacionem supradictas voluerunt, laudaverunt, concesserunt et approbaverunt, et dictam quartam partem et quicquid juris, ratione feodi, dominii, juridicionis et justitie, in ea habebant et habere poterant quitaverunt in perpetuum dictis abbati et conventui coram nobis, fide media promittentes quod contra hujusmodi concessionem, per se vel per alium, non venient aliquatenus in futurum ; immo dictam quartam partem garendizabunt et liberabunt dictis abbati et conventui contra omnes. In cujus rei testimonium, presentes litteras, ad petitionem Roberti, Isabellis, Johannis, Dyonisie, Petri, Aalesie, Theobaldi, Stephani et Jaquelini, sigilli nostri munimine fecimus roborari. .