" C. officialis Carnotensis, de herbergamento quod nobis vendidit Petrus Lamberti de Bercheriis apud ipsas Bercherias. "

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 15, l. 6, nº 8.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Omnibus presentes litteras inspecturis, officialis curie Carnotensis, salutem in Domino : Noverint universi quod Petrus Lamberti de Bercheriis-la-Mingot, vendidit et nomine venditionis concessit religiosis viris abbati et conventui Vallium Sarneii, pro precio septem librarum carnotensium, quoddam herbergamentum cum suis pertinenciis quod idem Petrus habebat, ut dicebat, movens ex hereditate sua, situm apud predictas Bercherias, in censiva Stephani de Piatovillari, armigero, Claudo1 ; quam censivam idem Stephanus coram nobis asseruit se tenere in feodum a Garino, dicto de Bercheriis, etc...................

Maria, vero uxor dicti Petri, voluntate spontanea, non vi, nec dolo ad hoc inducta, et de assensu et voluntate dicti Petri, venditionem et quitationem supradictas voluit, concessit, laudavit et approbavit, et dictas res venditas et dotalicium, si quod in eis habebat et habere poterat, quitavit dictis abbati et conventui in futurum, etc.............

Quas etiam venditionem et quitationem predicti Stephanus et Garinus voluerunt, concesserunt et approbaverunt, et dictum herbergamentum cum pertinenciis, et feodum, et censivam, et omne jus tam feodi quam censive, ad eosdem Stephanum et Garinum et ad alterum eorum, ratione dicti herbergamenti, cum pertinentiis pertinens, et etiam quod debebat et poterat pertinere, dictis abbati et conventui quitaverunt in perpetuum coram nobis, volontes et concedentes quod dicti abbas et conventus dictum herbergamentum, cum pertinentiis et feodo et censiva et jure alio quocumque ad dictum herbergamentum cum pertinentiis spectantibus, teneant ex nunc in manu mortua et possideant in futurum ; fide media promittentes, etc...........................

In cujus rei testimonium et munimen, sigillavimus presentes litteras sigillo curie Carnotensis. .