" C. de emptione cujusdam domus site apud Montem-Lethericum, quam emerunt Simon, dictus Haoys, et Acelina ejus uxor, et eam in elemosinam nobis dederunt, in censiva domini regis.

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 1, nº 3.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, officialis P[etri], ecclesie Parisiensis archidiaconi, salutem in Domino : Notum facimus quod Rogerus, dictus Mercerius, et Petronilla, ejus uxor, recognoverunt se vendidisse et in perpetuum quittavisse Simoni, dicto Haomsi, et Aceline, ejus uxori, ac eorum heredibus, pro decem et octo libris parisiensibus, eisdem venditoribus jam solutis in pecunia numerata, prout ipsi confessi sunt coram nobis, renunciantes quantum ad hoc, exceptioni non numerate pecunie, sibi non tradite, non solute, quandam domum quam dicebant habere et possidere, ex hereditate dicti Rogeri, apud Montem-Letericum ante forum, contiguam ex una parte domui defuncti Herberti, dicti Magistri, et ex alia parte domui predicti Simonis, in censiva regis Francie, ad tres denarios tantummodo censuales, , annuatim, ut dicitur, persolvendos1 ; promittentes, etc......... Et de dicta venditione tenenda et garantizanda et de non veniendo contra, et de pena solvenda, cum omnibus rectis constamentis, si dicta venditio retrahatur, dominus Petrus, presbiter de Pentino, frater dicti Rogeri, et Emelina, mater ipsorum presbiteri et Rogeri, se constituerunt plegios, uterque in solidum et per fidem. Quod autem audivimus, hoc testamur, salvo jure in omnibus alieno. .