" C. Guillelmi Gaulier, de duobus modiis bladi annui redditus in granchia de Essarz. "

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 134, l. 1, nº 3.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, officialis Carnotensis, salutem in Domino : Noverint universi quod Guillermus, dictus Gaullier, recognovit defunctum Johannem de Essartis, armigerum, in testamento suo legasse et contulisse ecclesie beate Marie Vallium Sarnaii duos sextarios bladi annui redditus percipiendos et habendos ab abbate et conventu in dicta ecclesia commorantibus, singulis annis, , in granchia de Essartis, quondam ad dictum Johannem pertinente. Item recognovit idem Guillelmus dictam granchiam ad ipsum jure successorio devenisse. Quibus recognicionibus factis, dictus Guillelmus promisit se quolibet anno, in dicto festo, redditurum dictis abbati et conventui dictos duos sextarios bladi annui redditus, ratione supradicti legati. Et ad hoc faciendum idem Guillelmus se et heredes suos obligavit. Item confessus fuit idem Guillelmus se debere dictis abbati et conventui quatuordecim sextarios bladi, ratione dicti redditus non soluti a septem annis preteritis : quos quatuordecim sextarios idem Guillelmus gagiavit, et se dictis abbati et conventui, fide media, redditurum promisit, venturum. .