" C. archidiaconi Pissiacensis, ex dono Galteri de Tivervalle, militis, de terra Vallis-Huboudi apud Esbisoria. "

  • A Original en parchemin scellé1. — Inv., p. 145, l. 1, nº 8.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Omnibus presentes litteras inspecturis, officialis archidiaconi Pissiacensis, salutem in Domino : Notura facimus quod Galterus de Tyvervalle, miles, dedit et in puram et perpetuam elemosinam concessit religiosis viris abbati et conventui Vallium Sarnaii totam terram quam habebat et tenebat a domino Guidone de Nealpha, decano Turonensi, ut dicebat, in uno tenenti, sitam in territorio quod dicitur Vallis Huboudi, juxta terram dictorum monachorum de loco quod dicitur les Esbysoers ex duobus lateribus, ex alio latere juxta terram monialium de Sancto Cirico, ex alio juxta terras prions de Plesiz, ab eisdem religiosis imperpetuum in manu mortua tenendam et pacifice possidendam ; promittens, fide in manu nostra prestita corporali, quod contra concessionem predictam non veniet in futurum. Hanc autem donationem seu concessionem laudaverunt domina Ysabella, uxor predicti Galteri, Jacobus et Johannes, liberi eorumdem, volentes et concedentes quod dicti religiosi et successores eorumdem dictam terram in manu mortua, ut dictum est superius, teneant et possideant in futurum, pacifice, libere et quiete, sine ipsorum vel heredum suorum seu successorum reclamatione, renunciantes, etc............... In cujus rei testimonium et munimen, ad peticionem predictorum, presentes litteras sigillo curie nostre duximus sigillandas. .